Autor Wątek: Psalm 104 (103): Benedic, anima mea Domino  (Przeczytany 2300 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 104 (103): Benedic, anima mea Domino
« dnia: 16-07-2007, 13:02:08 »
Ipsi David.

Benedic anima mea Domino: * Domine Deus meus magnificatus es vehementer.
Confessionem, et decorem induisti: * amictus lumine sicut vestimento:
Extendens cælum sicut pellem: * qui tegis aquis superiora eius.
Qui ponis nubem ascensum tuum: * qui ambulas super pennas ventorum.
Qui facis angelos tuos, spiritus: * et ministros tuos ignem urentem.
Qui fundasti terram super stabilitatem suam: * non inclinabitur in sæculum sæculi.
Abyssus, sicut vestimentum, amictus eius: * super montes stabunt aquæ.
Ab increpatione tua fugient: * a voce tonitrui tui formidabunt.
Ascendunt montes: et descendunt campi * in locum, quem fundasti eis.
Terminum posuisti, quem non transgredientur: * neque convertentur operire terram.
Qui emittis fontes in convallibus: * inter medium montium pertransibunt aquæ.
Potabunt omnes bestiæ agri: * expectabunt onagri in siti sua.
Super ea volucres cæli habitabunt: * de medio petrarum dabunt voces.

[II]
Rigans montes de superioribus suis: * de fructu operum tuorum satiabitur terra:
Producens fœnum iumentis, * et herbam servituti hominum:
Ut educas panem de terra: * et vinum lætificet cor hominis:
Ut exhilaret faciem in oleo: * et panis cor hominis confirmet.
Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani, quas plantavit: * illic passeres nidificabunt.
Herodii domus dux est eorum: + montes excelsi cervis: * petra refugium herinaciis.
Fecit lunam in tempora: * sol cognovit occasum suum.
Posuisti tenebras, et facta est nox: * in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ.
Catuli leonum rugientes, ut rapiant, * et quærant a Deo escam sibi.
Ortus est sol, et congregati sunt: * et in cubilibus suis collocabuntur.
Exibit homo ad opus suum: * et ad operationem suam usque ad vesperum.

[III]
Quam magnificata sunt opera tua Domine! + omnia in sapientia fecisti: * impleta est terra possessione tua.
Hoc mare magnum, et spatiosum manibus: * illic reptilia, quorum non est numerus.
Animalia pusilla cum magnis: * illic naves pertransibunt.
Draco iste, quem formasti ad illudendum ei: * omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
Dante te illis, colligent: * aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
Avertente autem te faciem, turbabuntur: + auferes spiritum eorum, et deficient, * et in pulverem suum revertentur.
Emittes spiritum tuum, et creabuntur: * et renovabis faciem terræ.
Sit gloria Domini in sæculum: * lætabitur Dominus in operibus suis:
Qui respicit terram, et facit eam tremere: * qui tangit montes, et fumigant.
Cantabo Domino in vita mea: * psallam Deo meo quamdiu sum.
Iucundum sit ei eloquium meum: * ego vero delectabor in Domino.
Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint: * benedic anima mea Domino.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 104 (103): Benedic, anima mea Domino
« dnia: 16-07-2007, 13:02:08 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 104 (103): Benedic, anima mea Domino
« Odpowiedź #1 dnia: 16-07-2007, 13:06:22 »