Autor Wątek: Psalm 108 (107): Paratum cor meum, Deus  (Przeczytany 1981 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 108 (107): Paratum cor meum, Deus
« dnia: 16-07-2007, 13:02:29 »
Canticum Psalmi ipsi David.

Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: * cantabo, et psallam in gloria mea.
Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara: * exurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis Domine: * et psallam tibi in nationibus.
Quia magna est super cælos misericordia tua: * et usque ad nubes veritas tua:
Exaltare super cælos Deus, + et super omnem terram gloria tua: * ut liberentur dilecti tui.
Salvum fac dextera tua, et exaudi me: * Deus locutus est in sancto suo:
Exultabo, et dividam Sichimam, * et convallem tabernaculorum dimetiar.
Meus est Galaad, et meus est Manasses: * et Ephraim susceptio capitis mei.
Iuda rex meus: * Moab lebes spei meæ.
In Idumæam extendam calceamentum meum: * mihi alienigenæ amici facti sunt.
Quis deducet me in civitatem munitam? * quis deducet me usque in Idumæam?
Nonne tu Deus, qui repulisti nos, * et non exibis Deus in virtutibus nostris?
Da nobis auxilium de tribulatione: * quia vana salus hominis.
In Deo faciemus virtutem: * et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 108 (107): Paratum cor meum, Deus
« dnia: 16-07-2007, 13:02:29 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 108 (107): Paratum cor meum, Deus
« Odpowiedź #1 dnia: 16-07-2007, 13:06:10 »