Psalm 32 (31) Beati, quorum remissæ sunt iniquitates

Zaczęty przez Rorantysta, 16-07-2007, 20:36:36

Poprzedni wątek - Następny wątek

Rorantysta

Ipsi David intellectus.

Beati, quorum remissæ sunt iniquitates: * et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, * nec est in spiritu eius dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, * dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: * conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
Delictum meum cognitum tibi feci: * et iniustitiam meam non abscondi.
Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: * et tu remisisti impietatem peccati mei.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus, * in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum, * ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum a tribulatione, quæ circumdedit me: * exultatio mea erue me a circumdantibus me.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: * firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus et mulus, * quibus non est intellectus.
In camo et freno maxillas eorum constringe, * qui non approximant ad te.
Multa flagella peccatoris, * sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Lætamini in Domino et exultate iusti: * et gloriamini omnes recti corde.


Rorantysta