Autor Wątek: Psalm 33 (32) Exultate iusti in Domino, rectos decet collaudatio  (Przeczytany 2940 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Psalmus David.

[I.]
Exultate iusti in Domino: * rectos decet collaudatio.
Confitemini Domino in cithara: * in psalterio decem chordarum psallite illi.
Cantate ei canticum novum: * bene psallite ei in vociferatione.
Quia rectum est verbum Domini, * et omnia opera eius in fide.
Diligit misericordiam et iudicium: * misericordia Domini plena est terra.
Verbo Domini cæli firmati sunt: * et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Congregans sicut in utre aquas maris: * ponens in thesauris abyssos.
Timeat Dominum omnis terra: * ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Quoniam ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandavit, et creata sunt.
Dominus dissipat consilia gentium: † reprobat autem cogitationes populorum, * et reprobat consilia principum.
Consilium autem Domini in æternum manet: * cogitationes cordis eius in generatione et generationem.

[II.]
Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: * populus, quem elegit in hereditatem sibi.
De cælo respexit Dominus: * vidit omnes filios hominum.
De præparato habitaculo suo, * respexit super omnes, qui habitant terram.
Qui finxit sigillatim corda eorum: * qui intelligit omnia opera eorum.
Non salvatur rex per multam virtutem: * et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Fallax equus ad salutem: * in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Ecce oculi Domini super metuentes eum, * et in eis, qui sperant super misericordia eius.
Ut eruat a morte animas eorum, * et alat eos in fame.
Anima nostra sustinet Dominum: * quoniam adiutor et protector noster est.
Quia in eo lætabitur cor nostrum: * et in nomine sancto eius speravimus.
Fiat misericordia tua Domine super nos: * quemadmodum speravimus in te.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne


Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil