Autor Wątek: Psalm 55 (54): Exaudi, Deus, orationem meam  (Przeczytany 2406 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 55 (54): Exaudi, Deus, orationem meam
« dnia: 17-07-2007, 14:22:57 »
In finem, In carminibus intellectus David.

Exaudi Deus orationem meam, + et ne despexeris deprecationem meam: * intende mihi, et exaudi me.
Contristatus sum in exercitatione mea: * et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.
Quoniam declinaverunt in me iniquitates, * et in ira molesti erant mihi.
Cor meum conturbatum est in me: * et formido mortis cecidit super me.
Timor et tremor venerunt super me: * et contexerunt me tenebræ:
Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, * et volabo, et requiescam?
Ecce elongavi fugiens: * et mansi in solitudine.
Expectabam eum, qui salvum me fecit * a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
Præcipita Domine, divide linguas eorum: * quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate.
Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas: * et labor in medio eius, et iniustitia.
Et non defecit de plateis eius * usura et dolus.
Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, * sustinuissem utique.
Et si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset: * abscondissem me forsitan ab eo.
Tu vero homo unanimis: * dux meus, et notus meus:
Qui simul mecum dulces capiebas cibos: * in domo Dei ambulavimus cum consensu.
Veniat mors super illos: * et descendant in infernum viventes:
Quoniam nequitiæ in habitaculis eorum: * in medio eorum.

[II]
Ego autem ad Deum clamavi: * et Dominus salvabit me.
Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo: * et exaudiet vocem meam.
Redimet in pace animam meam ab his, qui appropinquant mihi: * quoniam inter multos erant mecum.
Exaudiet Deus, et humiliabit illos, * qui est ante sæcula.
Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum: * extendit manum suam in retribuendo.
Contaminaverunt testamentum eius, + divisi sunt ab ira vultus eius: * et appropinquavit cor illius.
Molliti sunt sermones eius super oleum: * et ipsi sunt iacula.
Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet: * non dabit in æternum fluctuationem iusto.
Tu vero Deus deduces eos, * in puteum interitus.
Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos: * ego autem sperabo in te Domine.


spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 55 (54): Exaudi, Deus, orationem meam
« dnia: 17-07-2007, 14:22:57 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 55 (54): Exaudi, Deus, orationem meam
« Odpowiedź #1 dnia: 17-07-2007, 14:27:46 »