Psalm 56 (55): Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo

Zaczęty przez ania_s, 17-07-2007, 14:23:31

Poprzedni wątek - Następny wątek

ania_s

In finem, Pro populo, qui a Sanctis longe factus est, David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo: * tota die impugnans tribulavit me.
Conculcaverunt me inimici mei tota die: * quoniam multi bellantes adversum me.
Ab altitudine diei timebo: * ego vero in te sperabo.
In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: * non timebo quid faciat mihi caro.
Tota die verba mea execrabantur: * adversum me omnes cogitationes eorum, in malum.
Inhabitabunt et abscondent: * ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
pro nihilo salvos facies illos: * in ira populos confringes.
Deus, vitam meam annunciavi tibi: * posuisti lacrymas meas in conspectu tuo,
Sicut et in promissione tua: * tunc convertentur inimici mei retrorsum:
In quacumque die invocavero te: * ecce cognovi quoniam Deus meus es.
In Deo laudabo verbum, + in Domino laudabo sermonem: * in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo.
In me sunt Deus vota tua, * quæ reddam, laudationes tibi.
Quoniam eripuisti animam meam de morte, + et pedes meos de lapsu: * ut placeam coram Deo in lumine viventium.