Autor Wątek: Psalm 57 (56): Miserere mei, Deus, miserere mei  (Przeczytany 2276 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 57 (56): Miserere mei, Deus, miserere mei
« dnia: 17-07-2007, 14:23:57 »
In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.

Miserere mei Deus, miserere mei: * quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo, * donec transeat iniquitas.
Clamabo ad Deum altissimum: * Deum qui benefecit mihi.
Misit de cælo, et liberavit me: * dedit in opprobrium conculcantes me.
Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam, + et eripuit animam meam de medio catulorum leonum: * dormivi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ: * et lingua eorum gladius acutus.
Exaltare super cælos Deus: * et in omnem terram gloria tua.
Laqueum paraverunt pedibus meis: * et incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam: * et inciderunt in eam.
Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: * cantabo, et psalmum dicam.
Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara: * exurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis Domine: * et psalmum dicam tibi in gentibus:
Quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, * et usque ad nubes veritas tua.
Exaltare super cælos Deus: * et super omnem terram gloria tua.


spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 57 (56): Miserere mei, Deus, miserere mei
« dnia: 17-07-2007, 14:23:57 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 57 (56): Miserere mei, Deus, miserere mei
« Odpowiedź #1 dnia: 17-07-2007, 14:28:03 »