Autor Wątek: Psalm 58 (57): Si vere utigue iustitiam loquimini  (Przeczytany 1891 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 58 (57): Si vere utigue iustitiam loquimini
« dnia: 17-07-2007, 14:24:15 »
In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem.

Si vere utique iustitiam loquimini: * recta iudicate filii hominum.
Etenim in corde iniquitates operamini: * in terra iniustitias manus vestræ concinnant.
Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: * locuti sunt falsa.
Furor illis secundum similitudinem serpentis: * sicut aspidis surdæ, et obturantis aures suas,
Quæ non exaudiet vocem incantantium: * et venefici incantantis sapienter.
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: * molas leonum confringet Dominus.
Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: * intendit arcum suum donec infirmentur.
Sicut cera, quæ fluit, auferentur: * supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum: * sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
Lætabitur iustus cum viderit vindictam: * manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: * utique est Deus iudicans eos in terra.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 58 (57): Si vere utigue iustitiam loquimini
« dnia: 17-07-2007, 14:24:15 »

ania_s

  • Gość