Autor Wątek: Psalm 59 (58): Eripe me de inimicis meis, Deus  (Przeczytany 2396 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 59 (58): Eripe me de inimicis meis, Deus
« dnia: 17-07-2007, 14:25:05 »
In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum eius, ut eum interficeret.

Eripe me de inimicis meis Deus meus: * et ab insurgentibus in me libera me.
Eripe me de operantibus iniquitatem: * et de viris sanguinum salva me.
Quia ecce ceperunt animam meam: * irruerunt in me fortes.
Neque iniquitas mea, neque peccatum meum Domine: * sine iniquitate cucurri, et direxi.
Exurge in occursum meum, et vide: * et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel,
Intende ad visitandas omnes gentes: * non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.
Convertentur ad vesperam: et famem patientur ut canes, * et circuibunt civitatem.
Ecce loquentur in ore suo, + et gladius in labiis eorum: * quoniam quis audivit?
Et tu Domine deridebis eos: * ad nihilum deduces omnes gentes.
Fortitudinem meam ad te custodiam, + quia Deus susceptor meus es: * Deus meus misericordia eius præveniet me.

[II]
Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos: * nequando obliviscantur populi mei.
Disperge illos in virtute tua: * et depone eos protector meus Domine:
Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum: * et comprehendantur in superbia sua.
Et de execratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione: * in ira consummationis, et non erunt.
Et scient quia Deus dominabitur Iacob: * et finium terræ.
Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: * et circuibunt civitatem.
Ipsi dispergentur ad manducandum: * si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
Ego autem cantabo fortitudinem tuam: * et exultabo mane misericordiam tuam.
Quia factus es susceptor meus, * et refugium meum, in die tribulationis meæ.
Adiutor meus tibi psallam, + quia Deus susceptor meus es: * Deus meus misericordia mea.


spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 59 (58): Eripe me de inimicis meis, Deus
« dnia: 17-07-2007, 14:25:05 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 59 (58): Eripe me de inimicis meis, Deus
« Odpowiedź #1 dnia: 17-07-2007, 14:28:18 »