Autor Wątek: Psalm 60 (59): Deus, repulisti nos et destruxisti nos  (Przeczytany 2122 razy)

ania_s

  • Gość
In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.


Deus repulisti nos, et destruxisti nos: * iratus es, et misertus es nobis.
Commovisti terram, et conturbasti eam: * sana contritiones eius, quia commota est.
Ostendisti populo tuo dura: * potasti nos vino compunctionis.
Dedisti metuentibus te significationem: * ut fugiant a facie arcus:
Ut liberentur dilecti tui: * salvum fac dextera tua, et exaudi me.
Deus locutus est in sancto suo: + Lætabor, et partibor Sichimam: *et convallem tabernaculorum metibor.
Meus est Galaad, et meus est Manasses: * et Ephraim fortitudo capitis mei.
Iuda rex meus: * Moab olla spei meæ.
In Idumæam extendam calceamentum meum: * mihi alienigenæ subditi sunt.
Quis deducet me in civitatem munitam? * quis deducet me usque in Idumæam?
Nonne tu Deus, qui repulisti nos: * et non egredieris Deus in virtutibus nostris?
Da nobis auxilium de tribulatione: * quia vana salus hominis.
In Deo faciemus virtutem: * et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.


spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne


ania_s

  • Gość