Autor Wątek: Psalm 61 (60): Exaudi, Deus, orationem meam  (Przeczytany 1969 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 61 (60): Exaudi, Deus, orationem meam
« dnia: 17-07-2007, 14:25:51 »
In finem, In hymnis David.

Exaudi Deus deprecationem meam: * intende orationi meæ.
A finibus terræ ad te clamavi: * dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.
Deduxisti me, quia factus es spes mea: * turris fortitudinis a facie inimici.
Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula: * protegar in velamento alarum tuarum.
Quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam: * dedisti hereditatem timentibus nomen tuum.
Dies super dies regis adiicies: * annos eius usque in diem generationis et generationis.
Permanet in æternum in conspectu Dei: * misericordiam et veritatem eius quis requiret?
Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi: * ut reddam vota mea de die in diem.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 61 (60): Exaudi, Deus, orationem meam
« dnia: 17-07-2007, 14:25:51 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 61 (60): Exaudi, Deus, orationem meam
« Odpowiedź #1 dnia: 17-07-2007, 14:28:32 »