Autor Wątek: Psalm 71 (70): In Te, Domine, speravi, non confundar  (Przeczytany 2487 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 71 (70): In Te, Domine, speravi, non confundar
« dnia: 17-07-2007, 19:14:11 »
Psalmus David, Filiorum Ionadab, et priorum captivorum.

In te Domine speravi, non confundar in æternum: * in iustitia tua libera me, et eripe me.
Inclina ad me aurem tuam, * et salva me.
Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum: * ut salvum me facias,
Quoniam firmamentum meum, * et refugium meum es tu.
Deus meus eripe me de manu peccatoris, * et de manu contra legem agentis et iniqui:
Quoniam tu es patientia mea Domine: * Domine spes mea a iuventute mea.
In te confirmatus sum ex utero: * de ventre matris meæ tu es protector meus:
In te cantatio mea semper: + tamquam prodigium factus sum multis: * et tu adiutor fortis.
Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam: * tota die magnitudinem tuam.
Ne proiicias me in tempore senectutis: * cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
Quia dixerunt inimici mei mihi: * et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum,
Dicentes: Deus dereliquit eum, + persequimini, et comprehendite eum: * quia non est qui eripiat.
Deus ne elongeris a me: * Deus meus in auxilium meum respice.

[II]
Confundantur, et deficiant detrahentes animæ meæ: * operiantur confusione, et pudore qui quærunt mala mihi.
Ego autem semper sperabo: * et adiiciam super omnem laudem tuam.
Os meum annuntiabit iustitiam tuam: * tota die salutare tuum.
Quoniam non cognovi litteraturam, + introibo in potentias Domini: * Domine, memorabor iustitiæ tuæ solius.
Deus docuisti me a iuventute mea: * et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
Et usque in senectam et senium: * Deus ne derelinquas me,
Donec annunciem brachium tuum * generationi omni, quæ ventura est:
Potentiam tuam, et iustitiam tuam Deus + usque in altissima, quæ fecisti magnalia: * Deus quis similis tibi?
Quantas ostendisti mihi tribulationes multas, et malas: + et conversus vivificasti me: * et de abyssis terræ iterum reduxisti me:
Multiplicasti magnificentiam tuam: * et conversus consolatus es me.
Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam: * Deus psallam tibi in cithara, sanctus Israel.
Exultabunt labia mea cum cantavero tibi: * et anima mea, quam redemisti.
Sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam: * cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 71 (70): In Te, Domine, speravi, non confundar
« dnia: 17-07-2007, 19:14:11 »

ania_s

  • Gość