Autor Wątek: Psalm 64 (63): Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor  (Przeczytany 2298 razy)

ania_s

  • Gość
In finem, Psalmus David.

Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: * a timore inimici eripe animam meam.
Protexisti me a conventu malignantium: * a multitudine operantium iniquitatem.
Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: + intenderunt arcum rem amaram, * ut sagittent in occultis immaculatum.
Subito sagittabunt eum, et non timebunt: * firmaverunt sibi sermonem nequam.
Narraverunt ut absconderent laqueos: * dixerunt: Quis videbit eos?
Scrutati sunt iniquitates: * defecerunt scrutantes scrutinio.
Accedet homo ad cor altum: * et exaltabitur Deus.
Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum: * et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum.
Conturbati sunt omnes qui videbant eos: * et timuit omnis homo.
Et annunciaverunt opera Dei: * et facta eius intellexerunt.
Lætabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, * et laudabuntur omnes recti corde.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne


ania_s

  • Gość