Autor Wątek: Psalm 65 (64): Te decet hymnus, Deus, in Sion  (Przeczytany 2388 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 65 (64): Te decet hymnus, Deus, in Sion
« dnia: 17-07-2007, 19:41:09 »
In finem, Psalmus David, Canticum Hieremiæ, et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.

Te decet hymnus Deus in Sion: * et tibi reddetur votum in Ierusalem.
Exaudi orationem meam: * ad te omnis caro veniet.
Verba iniquorum prævaluerunt super nos: * et impietatibus nostris tu propitiaberis.
Beatus, quem elegisti, et assumpsisti: * inhabitabit in atriis tuis.
Replebimur in bonis domus tuæ: * sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate.
Exaudi nos Deus salutaris noster, * spes omnium finium terræ, et in mari longe.
Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia: * qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius.
Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis tuis: * exitus matutini et vespere delectabis.
Visitasti terram et inebriasti eam: * multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis, + parasti cibum illorum: * quoniam ita est præparatio eius.
Rivos eius inebria, multiplica genimina eius: * in stillicidiis eius lætabitur germinans.
Benedices coronæ anni benignitatis tuæ: * et campi tui replebuntur ubertate.
Pinguescent speciosa deserti: * et exultatione colles accingentur.
Induti sunt arietes ovium, + et valles abundabunt frumento: * clamabunt, etenim hymnum dicent.
« Ostatnia zmiana: 17-07-2007, 19:43:28 wysłana przez ania_s »

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 65 (64): Te decet hymnus, Deus, in Sion
« dnia: 17-07-2007, 19:41:09 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 65 (64): Te decet hymnus, Deus, in Sion
« Odpowiedź #1 dnia: 17-07-2007, 19:43:43 »