Autor Wątek: Psalm 69 (68) Salvum me fac Deus, quoniam intraverunt aquæ  (Przeczytany 2253 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
In finem, pro iis, qui commutabuntur, David.

[I.]
Salvum me fac Deus: * quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.
Infixus sum in limo profundi: * et non est substantia.
Veni in altitudinem maris: * et tempestas demersit me.
Laboravi clamans, [†1] raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
Multiplicati sunt super capillos capitis mei, * qui oderunt me gratis.
Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste: * quæ non rapui, tunc exolvebam.
Deus tu scis insipientiam meam: * et delicta mea a te non sunt abscondita.
Non erubescant in me qui expectant te Domine, * Domine virtutum.
Non confundantur super me * qui quærunt te, Deus Israel.
Quoniam propter te sustinui opprobrium: * operuit confusio faciem meam.
Extraneus factus sum fratribus meis, * et peregrinus filiis matris meæ.
Quoniam zelus domus tuæ comedit me: * et opprobria exprobrantium tibi, ceciderunt super me.
Et operui in ieiunio animam meam: * et factum est in opprobrium mihi.
Et posui vestimentum meum cilicium: * et factus sum illis in parabolam.
Adversum me loquebantur qui sedebant in porta: * et in me psallebant qui bibebant vinum.
Ego vero orationem meam ad te Domine: * tempus beneplaciti Deus.

[II.]
In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me, * in veritate salutis tuæ:
Eripe me de luto, ut non infigar: * libera me ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum.
Non me demergat tempestas aquæ, † neque absorbeat me profundum: * neque urgeat super me puteus os suum.
Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua: * secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Et ne avertas faciem tuam a puero tuo: * quoniam tribulor, velociter exaudi me.
Intende animæ meæ, et libera eam: * propter inimicos meos eripe me.
Tu scis improperium meum, et confusionem meam, * et reverentiam meam.
In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, * improperium expectavit cor meum et miseriam.
Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: * et qui consolaretur, et non inveni.
Et dederunt in escam meam fel: * et in siti mea potaverunt me aceto.
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, * et in retributiones, et in scandalum.
Obscurentur oculi eorum ne videant: * et dorsum eorum semper incurva.
Effunde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehendat eos.
Fiat habitatio eorum deserta: * et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: * et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: * et non intrent in iustitiam tuam.
Deleantur de Libro viventium: * et cum iustis non scribantur.

[III.]
Ego sum pauper et dolens: * salus tua Deus suscepit me.
Laudabo nomen Dei cum cantico: * et magnificabo eum in laude:
Et placebit Deo super vitulum novellum: * cornua producentem et ungulas.
Videant pauperes et lætentur: * quærite Deum, et vivet anima vestra:
Quoniam exaudivit pauperes Dominus: * et vinctos suos non despexit.
Laudent illum cæli et terra, * mare, et omnia reptilia in eis.
Quoniam Deus salvam faciet Sion: * et ædificabuntur civitates Iuda.
Et inhabitabunt ibi, * et hereditate acquirent eam.
Et semen servorum eius possidebit eam, * et qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.

----
1 w antyfonarzu dominikańskim
« Ostatnia zmiana: 18-07-2007, 20:56:54 wysłana przez Rorantysta »

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne


Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
« Ostatnia zmiana: 18-07-2007, 20:02:38 wysłana przez Rorantysta »