Autor Wątek: Psalm 80 (79): Qui regis Israhel, intende  (Przeczytany 2092 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 80 (79): Qui regis Israhel, intende
« dnia: 18-07-2007, 21:51:09 »
In finem, Pro iis, qui commutabuntur, testimonium Asaph, Psalmus.

Qui regis Israel, intende: * qui deducis velut ovem Ioseph.
Qui sedes super cherubim, * manifestare coram Ephraim, Beniamin, et Manasse.
Excita potentiam tuam, et veni, * ut salvos facias nos.
Deus converte nos: * et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Domine Deus virtutum, * quousque irasceris super orationem servi tui?
Cibabis nos pane lacrymarum: * et potum dabis nobis in lacrymis in mensura?
Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris: * et inimici nostri subsannaverunt nos.
Deus virtutum converte nos: * et ostende faciem tuam: et salvi erimus.

[II]
Vineam de Ægypto transtulisti: * eiecisti Gentes, et plantasti eam.
Dux itineris fuisti in conspectu eius: * plantasti radices eius, et implevit terram.
Operuit montes umbra eius: * et arbusta eius cedros Dei.
Extendit palmites suos usque ad mare: * et usque ad flumen propagines eius.
Ut quid destruxisti maceriam eius: * et vindemiant eam omnes, qui prætergrediuntur viam?
Exterminavit eam aper de silva: * et singularis ferus depastus est eam.
Deus virtutum convertere: * respice de cælo, et vide, et visita vineam istam.
Et perfice eam, quam plantavit dextera tua: * et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Incensa igni, et suffossa * ab increpatione vultus tui peribunt.
Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ: * et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Et non discedimus a te, vivificabis nos: * et nomen tuum invocabimus.
Domine Deus virtutum converte nos: * et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 80 (79): Qui regis Israhel, intende
« dnia: 18-07-2007, 21:51:09 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 80 (79): Qui regis Israhel, intende
« Odpowiedź #1 dnia: 18-07-2007, 21:58:03 »