Autor Wątek: Psalm 84 (83): Quam dilecta tabernacula Tua, Domine  (Przeczytany 3399 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 84 (83): Quam dilecta tabernacula Tua, Domine
« dnia: 18-07-2007, 22:01:52 »
In finem, Pro torcularibus filiis Core, Psalmus.

Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum: * concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini:
Cor meum, et caro mea * exultaverunt in Deum vivum.
Etenim passer invenit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
Altaria tua Domine virtutum: * rex meus, et Deus meus.
Beati, qui habitant in domo tua Domine: * in sæcula sæculorum laudabunt te.
Beatus vir, cuius est auxilium abs te: + ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum * in loco, quem posuit.
Etenim benedictionem dabit legislator, + ibunt de virtute in virtutem: * videbitur Deus deorum in Sion.

[II]
Domine Deus virtutum exaudi orationem meam: * auribus percipe Deus Iacob.
Protector noster aspice Deus: * et respice in faciem Christi tui.
Quia melior est dies una in atriis tuis * super millia.
Elegi abiectus esse in domo Dei mei: * magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Quia misericordiam, et veritatem diligit Deus: * gratiam, et gloriam dabit Dominus.
Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: * Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 84 (83): Quam dilecta tabernacula Tua, Domine
« dnia: 18-07-2007, 22:01:52 »

ania_s

  • Gość