Autor Wątek: Psalm 86 (85): Inclina, Domine, aurem Tuam  (Przeczytany 2812 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 86 (85): Inclina, Domine, aurem Tuam
« dnia: 18-07-2007, 22:02:34 »
Oratio ipsi David.

Inclina Domine aurem tuam, et exaudi me: * quoniam inops, et pauper sum ego.
Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
Miserere mei Domine, quoniam ad te clamavi tota die: + lætifica animam servi tui, * quoniam ad te Domine animam meam levavi.
Quoniam tu Domine suavis, et mitis: * et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
Auribus percipe Domine orationem meam: * et intende voci deprecationis meæ.
In die tribulationis meæ clamavi ad te: * quia exaudisti me,
Non est similis tui in diis Domine: * et non est secundum opera tua.
Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te Domine: * et glorificabunt nomen tuum.
Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: * tu es Deus solus.
Deduc me Domine in via tua, + et ingrediar in veritate tua: * lætetur cor meum ut timeat nomen tuum.
Confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo. * et glorificabo nomen tuum in æternum:
Quia misericordia tua magna est super me: * et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Deus, iniqui insurrexerunt super me, + et synagoga potentium quæsierunt animam meam: * et non proposuerunt te in conspectu suo.
Et tu Domine Deus miserator et misericors, * patiens, et multæ misericordiæ, et verax,
Respice in me, et miserere mei, + da imperium tuum puero tuo: * et salvum fac filium ancillæ tuæ.
Fac mecum signum in bonum, + ut videant qui oderunt me, et confundantur: * quoniam tu Domine adiuvisti me, et consolatus es me.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 86 (85): Inclina, Domine, aurem Tuam
« dnia: 18-07-2007, 22:02:34 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 86 (85): Inclina, Domine, aurem Tuam
« Odpowiedź #1 dnia: 18-07-2007, 22:06:42 »