Canticum graduum.
Beati omnes, qui timent Dominum, * qui ambulant in viis eius.
Labores manuum tuarum quia manducabis: * beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis abundans, * in lateribus domus tuæ.
Filii tui sicut novellæ olivarum, * in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo, * qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion: * et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
Et videas filios filiorum tuorum, * pacem super Israel.
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=408.0