Śpiew Kościelny - forum o tradycyjnych pieśniach kościelnych i chorale gregoriańskim

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: ania_s w 16-07-2007, 12:32:58

Tytuł: Psalm 96 (95): Cantate Domino canticum novum
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 16-07-2007, 12:32:58
Canticum ipsi David, Quando domus ædificabatur post captivitatem.

Cantate Domino canticum novum: * cantate Domino omnis terra.
Cantate Domino, et benedicite nomini eius: * annunciate de die in diem salutare eius.
Annunciate inter Gentes gloriam eius, * in omnibus populis mirabilia eius.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: * terribilis est super omnes deos.
Quoniam omnes dii Gentium dæmonia: * Dominus autem cælos fecit.
Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: * sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius.
Afferte Domino patriæ gentium, + afferte Domino gloriam et honorem: * afferte Domino gloriam nomini eius.
Tollite hostias, et introite in atria eius: * adorate Dominum in atrio sancto eius.
Commoveatur a facie eius universa terra: * dicite in Gentibus quia Dominus regnavit.
Etenim correxit orbem terræ qui non commovebitur: * iudicabit populos in æquitate.
Lætentur cæli, et exultet terra, + commoveatur mare, et plenitudo eius: * gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt.
Tunc exultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit: * quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terræ in æquitate, * et populos in veritate sua.

Tytuł: Odp: Psalm 96 (95): Cantate Domino canticum novum
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 16-07-2007, 12:33:14
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=378.0