Psalm 146 (145) Lauda, anima mea, Dominum

Zaczęty przez Tomek Torquemada, 20-06-2007, 23:31:04

Poprzedni wątek - Następny wątek

Tomek Torquemada

Lauda, anima mea, Dominum. + Laudabo Dominum in vita mea; * psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus, * in filiis hominum, in quibus non est salus.
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; * in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, + spes ejus in Domino Deo ipsius: * qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.
Qui custodit veritatem in saeculum; + facit judicium injuriam patientibus; * dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos; * Dominus illuminat caecos.
Dominus erigit elisos; * Dominus diligit justos.
Dominus custodit advenas, + pupillum et viduam suscipiet, * et vias peccatorum disperdet.
Regnabit Dominus in saecula; + Deus tuus, Sion, * in generationem et generationem.

Tomek Torquemada