Psalm 92 (91): Bonum est confiteri Domino

Zaczęty przez ania_s, 16-07-2007, 12:26:26

Poprzedni wątek - Następny wątek

ania_s

Psalmus Cantici, In die sabbati.

Bonum est confiteri Domino: * et psallere nomini tuo Altissime.
Ad annunciandum mane misericordiam tuam: * et veritatem tuam per noctem.
In decachordo, psalterio: * cum cantico, in cithara.
Quia delectasti me Domine in factura tua: * et in operibus manuum tuarum exultabo.
Quam magnificata sunt opera tua Domine! * nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ:
Vir insipiens non cognoscet: * et stultus non intelliget hæc.
Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: * et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem:
Ut intereant in sæculum sæculi: * tu autem Altissimus in æternum Domine.
Quoniam ecce inimici tui Domine, + quoniam ecce inimici tui peribunt: * et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: * et senectus mea in misericordia uberi.
Et despexit oculus meus inimicos meos: * et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Iustus ut palma florebit: * sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Plantati in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri florebunt.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: * et bene patientes erunt, ut annuncient:
Quoniam rectus Dominus Deus noster: * et non est iniquitas in eo.