Psalm 144 (143): Benedictus Dominus, Deus meus

Zaczęty przez ania_s, 14-07-2007, 13:24:32

Poprzedni wątek - Następny wątek

ania_s

Psalmus David Adversus Goliath.

Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, * et digitos meos ad bellum.
Misericordia mea, et refugium meum: * susceptor meus, et liberator meus:
Protector meus, et in ipso speravi: * qui subdit populum meum sub me.
Domine quid est homo, quia innotuisti ei? * aut filius hominis, quia reputas eum?
Homo vanitati similis factus est: * dies eius sicut umbra prætereunt.
Domine inclina cælos tuos, et descende: * tange montes, et fumigabunt.
Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: * emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:
Emitte manum tuam de alto, + eripe me, et libera me de aquis multis: * de manu filiorum alienorum.
Quorum os locutum est vanitatem: * et dextera eorum, dextera iniquitatis.

[II]
Deus canticum novum cantabo tibi: * in psalterio, decachordo psallam tibi.
Qui das salutem regibus: * qui redemisti David servum tuum de gladio maligno: eripe me.
Et erue me de manu filiorum alienorum, + quorum os locutum est vanitatem: * et dextera eorum, dextera iniquitatis:
Quorum filii, sicut novellæ plantationes * in iuventute sua.
Filiæ eorum compositæ: * circumornatæ ut similitudo templi.
Promptuaria eorum plena, * eructantia ex hoc in illud.
Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis: * boves eorum crassæ.
Non est ruina maceriæ, neque transitus: * neque clamor in plateis eorum.
Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt: * beatus populus, cuius Dominus Deus eius.