Psalm 109 (108): Deus, laudem meam ne tacueris

Zaczęty przez ania_s, 16-07-2007, 13:02:57

Poprzedni wątek - Następny wątek

ania_s

In finem, Psalmus David.

Deus laudem meam ne tacueris: * quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa, + et sermonibus odii circumdederunt me: * et expugnaverunt me gratis.
Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: * ego autem orabam.
Et posuerunt adversum me mala pro bonis: * et odium pro dilectione mea.
Constitue super eum peccatorem: * et diabolus stet a dextris eius.
Cum iudicatur, exeat condemnatus. * et oratio eius fiat in peccatum.
Fiant dies eius pauci: * et episcopatum eius accipiat alter.
Fiant filii eius orphani: * et uxor eius vidua.
Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: * et eiiciantur de habitationibus suis.
Scrutetur fœnerator omnem substantiam eius: * et diripiant alieni labores eius.
Non sit illi adiutor: * nec sit qui misereatur pupillis eius.
Fiant nati eius in interitum: * in generatione una deleatur nomen eius.

[II]
In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: * et peccatum matris eius non deleatur.
Fiant contra Dominum semper, + et dispereat de terra memoria eorum: * pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, * et compunctum corde mortificare.
Et dilexit maledictionem, et veniet ei: * et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et induit maledictionem sicut vestimentum, + et intravit sicut aqua in interiora eius, * et sicut oleum in ossibus eius.
Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur: * et sicut zona, qua semper præcingitur.
Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: * et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Et tu Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: * quia suavis est misericordia tua.

[III]
Libera me quia egenus, et pauper ego sum: * et cor meum conturbatum est intra me.
Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: * et excussus sum sicut locustæ.
Genua mea infirmata sunt a ieiunio: * et caro mea immutata est propter oleum.
Et ego factus sum opprobrium illis: * viderunt me, et moverunt capita sua.
Adiuva me Domine Deus meus: * salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Et sciant quia manus tua hæc: * et tu Domine fecisti eam.
Maledicent illi, et tu benedices: + qui insurgunt in me, confundantur: * servus autem tuus lætabitur.
Induantur qui detrahunt mihi, pudore: * et operiantur sicut diploide confusione sua.
Confitebor Domino nimis in ore meo: * et in medio multorum laudabo eum.
Quia astitit a dextris pauperis, * ut salvam faceret a persequentibus animam meam.