Autor Wątek: A solis ortus cardine [nuty]  (Przeczytany 3920 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 570
    • Zobacz profil
A solis ortus cardine [nuty]
« dnia: 27-01-2009, 03:22:06 »
Hymn Coeliusa Seduliusa (V w.) z alfabetycznym akrostychem
fragmenty tego hymnu zostały wykorzystane w brewiarzu: na Laudes (obecnie Jutrznia) w okresie Bożego Narodzenia (-> patrz dalej w tym wątku) oraz nieszporach Objawienia Pańskiego ( -> patrz Hostis, Herodes impie)
szereg polskich pieśni jest tłumaczeniem lub parafrazą fragmentów tego hymnu:
Od wrót słońca wschodzącego
Od wschodu słońca jasnego
Od punktu słońca wschodzenia
Herodzie, niezbożny królu
Króla Boga w twym narodzie
Przecieś (Czemuś) Herodzie złośliwy


tekst wg: http://www.documentacatholicaomnia.eu/
na podstawie edycji: Migne – Patrologia latina, Volumin 019, col. 0763 – 0770A

A solis ortus cardine
Ad usque terrae limitem
Christum canamus principem,
Natum Maria virgine.
 
Beatus /auctor/1 saeculi
Servile corpus induit,
Ut, carne carnem liberans,
Ne perderet, quos condidit.

Clausae parentis viscera
Coelestis intrat gratia,
Venter puellae bajulat
Secreta, quae non noverat.

Domus pudici pectoris
Templum repente fit Dei,
Intacta nesciens virum
Verbo creavit filium.

Enixa est puerpera,
Quem Gabriel praedixerat,
Quem matris alvo gestiens
Clausus Joannes senserat.

Feno jacere pertulit,
Praesepe non abhorruit,
Parvoque lacte pastus est,
Per quem nec ales esurit.

Gaudet chorus coelestium,
Et angeli canunt Deo,
Palamque fit pastoribus
Pastor, creator omnium.
 
Hostis Herodes impie,
Christum venire quid times?
Non eripit mortalia,
Qui regna dat coelestia.

Ibant magi, qua viderant,
Stellam sequentes praeviam;
Lumen requirunt lumine;
Deum fatentur munere.

Κατερυα matrum personat
Collisa deflens pignora,
Quorum tyrannus milia
Christo sacravit victimam.

Lavacra puri gurgitis
Coelestis agnus attigit,
Peccata quae non detulit,
Nos abluendo sustulit.

Miraculis dedit fidem,
Habere se Deum patrem,
Infirma sanans corpora,
Et suscitans cadavera.

Novum genus potentiae!
Aquae rubescunt hydriae,
Vinumque jussa fundere
Mutavit unda originem.
 
Orat salutem servulo
Nixus genu centurio,
Credentis ardor plurimus
Extinxit ignes febrium

Petrus per undas ambulat
Christi levatus dextera:
Natura quam negaverat,
Fides paravit semitam.

Quarta die iam fetidus
Vitam recepit Lazarus,
Mortisque liber vinculis
Factus superstes est sibi.

Rivos cruoris torridi
Contacta vestis obstruit,
Fletu rigantis supplicis
Arent fluenta sanguinis.

Solutus omni corpore
Jussus repente surgere,
Suis vicissim gressibus
Aeger vehebat lectulum,

Tunc ille Judas carnifex
Ausus magistrum tradere,
Pacem ferebat osculo,
Quam non habebat pectore.

Verax datur fallacibus,
Pium flagellat impius,
Crucique fixus innocens
Conjungitur latronibus

Xristo myron post sabbatum
Quaedam vehebant compares;
Quas allocutus Angelus,
Vivum sepulcro non tegi.

Ymnis venite dulcibus
Omnes canamus subditum
Christi triumpho tartarum,
Qui nos redemit venditus.
 
Zelum draconis invidi,
Et os leonis pessimi
Calcavit unicus Dei,
Seseque coelis reddidit.

1 słowa "auctor" nie ma w edycji Migne'a, ale jest często dodawane w innych wydaniach
« Ostatnia zmiana: 27-01-2009, 04:31:52 wysłana przez Rorantysta »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 570
    • Zobacz profil
Odp: A solis ortus cardine [nuty]
« Odpowiedź #1 dnia: 27-01-2009, 03:35:01 »
Początek hymnu Seduliusa (pierwsze 7 strof), uzupełniony o doksologię (8 strofa), został włączony jako hymn na Laudes (obecnie na Jutrznię) w okresie Bożego Narodzenia.
Teksty poniżej wg Thesaurus Precum Latinarum


A solis ortus cardine
adusque terrae limitem
Christum canamus Principem,
natum Maria Virgine.

Beatus auctor saeculi
servile corpus induit,
ut carne carnem liberans
non perderet quod condidit.

Clausae parentis viscera
caelestis intrat gratia;
venter puellae baiulat
secreta quae non noverat.

Domus pudici pectoris
templum repente fit Dei;
intacta nesciens virum
verbo concepit Filium.

Enixa est puerpera
quem Gabriel praedixerat,
quem matris alvo gestiens
clausus Ioannes senserat.

Feno iacere pertulit,
praesepe non abhorruit,
parvoque lacte pastus est
per quem nec ales esurit.

Gaudet chorus caelestium
et Angeli canunt Deum,
palamque fit pastoribus
Pastor, Creator omnium.

Iesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula. Amen.

Powyższy tekst obowiązywał do reformy Papieża Urbana VIII (1632) i został przywrócony w Liturgia horarum w r. 1972.
Zmieniony w 1632 r. hymn miał następujący tekst:


A solis ortus cardine
adusque terrae limitem
Christum canamus Principem,
natum Maria Virgine.

Beatus auctor saeculi
servile corpus induit,
ut carne carnem liberans
non perderet quod condidit.

Castae parentis viscera
caelestis intrat gratia;
venter puellae baiulat
secreta quae non noverat.

Domus pudici pectoris
templum repente fit Dei;
intacta nesciens virum
concepit alvo Filium.

Enititur puerpera
quem Gabriel praedixerat,
quem ventre matris gestiens
baptismata clausum senserat. 
(Liber Usualis, 1961 r. podaje tekst: Baptista clausum senserat)

Feno iacere pertulit,
praesepe non abhorruit,
Et lacte modico pastus est,
per quem nec ales esurit.

Gaudet chorus caelestium
et Angeli canunt Deum,
palamque fit pastoribus
Pastor, Creator omnium.

Iesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula. Amen.

« Ostatnia zmiana: 27-01-2009, 03:36:35 wysłana przez Rorantysta »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 570
    • Zobacz profil
Odp: A solis ortus cardine [nuty]
« Odpowiedź #2 dnia: 27-01-2009, 03:38:19 »
Nuty wg Liber usualis, 1961 r. (widoczne po zalogowaniu):