Autor Wątek: Buccinemus in hac die  (Przeczytany 1086 razy)

Tradycja.Poznań

  • Majster
  • ***
  • Wiadomości: 112
  • A+M+D+G
    • Zobacz profil
    • Tradycja Poznań
    • Email
Buccinemus in hac die
« dnia: 29-12-2019, 17:43:53 »
Jak na razie (AD2017), najstarsza polska kolęda autorstwa Bartłomieja z Jasła (~1360-1407).

1.
Buccinemus in hac die
Sacra sono melodie,
Recolitur qua vicina
Nativitas Christi trina:
2.
A Patre qua progreditur
Et in alvo, ut dicitur,
Natus dehinc ex utero
Que testantur scripto vero.
3.Repeticio.
Refert harum primam recens
Misse noctis cantus decens,
Quo fit latens designata
Isaye nota devota
Inenarrabilis fata.
4.
Tonans cantus in aurora,
Noctis ac in lucis hora
Celat Christum alvo natum,
Partim nobis scire datum.
5.
Hic est modus obumbratus,
Quo Deus est humanatus,
Lux est caro fabricata,
Forme ut est copulata.
6. Repeticio.
Oppacum hoc preferebat,
Indignum cum se dicebat
Christi solvere calceum
Baptista, sed lucem cum ducem
Sensit alvo matris Deum.
7.
Locuntur sed officia
Clara die sonacia
Ex utero procedentem
Celum terramque regentem,
8.
Omnibus qui demonstratur
Stella lucens, ut testatur,
Et angeli concinentes,
Terris pacem nuncciantes.
9. Repeticio.
Monet vox racionales,
Trahit astrum sensuales,
Singuli ut querant natum
Gressu cordis, oris, operis
Mundo regem prophetatum.
10.
Est preter has nativitas
Christi cordi, qua puritas
Ipsum gignit in patrante
Voluntatem Patris ante,
11.
Ut describit hoc Matheus.
Sic gignere prestat Deus
Multis suum verum natum
Ex Maria incarnatum.
12. Repeticio.
Summe parens, nobis presta,
Nec tu, pya mater, obsta,
Sed pocius nunc imprime
Salvatorem nasci ac pasci
Iam in vi nostre anime.
12.
Dum vult Christum quis gignere,
Sibi debet assumere
Obstitricium suffragium
In partu adminus trium.
13.
Ex amari cordis unda
Contricionis profunda
Parens dici mereatur
Maria dum impregnatur.
14. Repeticio.
In habitu castitatis
Sic in ortu deitatis
Obstitricis prime cura,
Puerum ut vehat, teneat
Puro conformata pura.
15.
Ast paupertatis spiritu
Sit altera in vestitu
Que infantem involueret
Pannis, feda qui tolleret,
16.
Sociata hiis humilis
Esse debet ac non vilis,
Natumque ut reclinaret,
In persepique locaret.
17. Repeticio.
Sic angelus has signavit,
Pastoribus cum monstravit
Ihesum natum indicio:
Videbitis merum puerum
In pannis ac presepio.
18.
Et ut per has proscribatur
Quod per carnem affectatur,
Et quod male vult visio
Vel adamat ambicio.
19.
Languencium restaurator,
Ihesu, nostri reformator,
Nos parere non despice,
Tu nunc dignos sed effice.
20. Repeticio.
Nam in carne non sufficit
Ad salutem, si defficit
Nativitas per graciam
Tua, nostre menti egenti
Origenis per sophiam.
21. *
Repeticio secunda.
Elementa quater nomen
Penta legunt et prenomen
Editoris per capita
Versuum, quem nota et dota
Ihesu in eterna vita.


Tekst za:
http://www.blog.bj.uj.edu.pl/muzykalia/-/journal_content/56_INSTANCE_gJh937aPNE4h/136002189/141739778

*) Autor w ostatniej strofie opowiada, gdzie szukać jego imienia – inicjały pierwszych dziewiętnastu strof układają się w tekst: BARTHOLOMEUS DE IASSEL.


W załączniku melodia w transkrypcji Jana Węcowskiego, Śpiewnik kolędowy, Wa-wa 2005: MIDI, nuty PDF i MuseScore spakowane w archiwum ZIP.

Współczesne prawykonanie:
https://www.youtube.com/watch?v=iyxEa9yzm9Y
https://www.youtube.com/watch?v=8N_p64xKqnM&feature=youtu.be
« Ostatnia zmiana: 29-12-2019, 17:53:13 wysłana przez Tradycja.Poznań »
Ad maiorem Dei gloriam!