Chorały wszelakie > Psałterz Rzymski

Psalm 85 (84): Benedixisti, Domine, terram Tuam

(1/1)

ania_s:
In finem, filiis Core, Psalmus.

Benedixisti Domine terram tuam: * avertisti captivitatem Iacob.
Remisisti iniquitatem plebis tuæ: * operuisti omnia peccata eorum.
Mitigasti omnem iram tuam: * avertisti ab ira indignationis tuæ.
Converte nos Deus salutaris noster: * et averte iram tuam a nobis.
Numquid in æternum irasceris nobis? * aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
Deus tu conversus vivificabis nos: * et plebs tua lætabitur in te.
Ostende nobis Domine misericordiam tuam: * et salutare tuum da nobis.
Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: * quoniam loquetur pacem in plebem suam.
Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertuntur ad cor.
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: * ut inhabitet gloria in terra nostra.
Misericordia, et veritas obviaverunt sibi: * iustitia, et pax osculatæ sunt.
Veritas de terra orta est: * et iustitia de cælo prospexit.
Etenim Dominus dabit benignitatem: * et terra nostra dabit fructum suum.
Iustitia ante eum ambulabit: * et ponet in via gressus suos.

ania_s:
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=367.0

Nawigacja

[0] Indeks wiadomości

Idź do wersji pełnej