Śpiew Kościelny - forum o tradycyjnych pieśniach kościelnych i chorale gregoriańskim

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: Tomek Torquemada w 06-05-2007, 18:36:49

Tytuł: Psalm 122 (121) Laetatus sum in his
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 06-05-2007, 18:36:49
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: * In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri * in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, * cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: * testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio, * sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, * et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua, * et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos, * loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri, * quaesivi bona tibi.
Tytuł: Odp: Psalm 122 (121) Laetatus sum in his
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 18-06-2007, 22:40:09
Przekłady polskie:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=402.0