spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: Tomek Torquemada w 20-06-2007, 23:24:31

Tytuł: Psalm 132 (131) Memento, Domine, David
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 20-06-2007, 23:24:31
Memento, Domine, David, * et omnis mansuetudinis ejus:
sicut juravit Domino; * votum vovit Deo Jacob:
Si introiero in tabernaculum domus meae; * si ascendero in lectum strati mei;
si dedero somnum oculis meis, * et palpebris meis dormitationem,
et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, * tabernaculum Deo Jacob.
Ecce audivimus eam in Ephrata; * invenimus eam in campis silvae.
Introibimus in tabernaculum ejus; * adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
Surge, Domine, in requiem tuam, * tu et arca sanctificationis tuae.
Sacerdotes tui induantur justitiam, * et sancti tui exsultent.
Propter David servum tuum * non avertas faciem christi tui.
Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: * De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Si custodierint filii tui testamentum meum, * et testimonia mea haec quae docebo eos,
et filii eorum usque in saeculum * sedebunt super sedem tuam.
Quoniam elegit Dominus Sion: * elegit eam in habitationem sibi.
Haec requies mea in saeculum saeculi; * hic habitabo, quoniam elegi eam.
Viduam ejus benedicens benedicam; * pauperes ejus saturabo panibus.
Sacerdotes ejus induam salutari, * et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
Illuc producam cornu David; * paravi lucernam christo meo.
Inimicos ejus induam confusione; * super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
Tytuł: Odp: Psalm 132 (131) Memento, Domine, David
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 20-06-2007, 23:25:33
Polskie przekłady tutaj:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=412.0