spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 20:15:56

Tytuł: Psalm 5 Verba mea auribus percipe
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 20:15:56
In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David.

Verba mea auribus percipe, Domine; * intellige clamorem meum.
Intende voci orationis meae, * rex meus et Deus meus.
Quoniam ad te orabo, Domine: * mane exaudies vocem meam.
Mane astabo tibi, et videbo * quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
Neque habitabit juxta te malignus, * neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
Odisti omnes qui operantur iniquitatem; * perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. * Ego autem in multitudine misericordiae tuae
introibo in domum tuam; * adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Domine, deduc me in justitia tua: * propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Quoniam non est in ore eorum veritas; * cor eorum vanum est.
Sepulchrum patens est guttur eorum; + linguis suis dolose agebant: * judica illos, Deus.
Decidant a cogitationibus suis; + secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, * quoniam irritaverunt te, Domine.
Et laetentur omnes qui sperant in te; * in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis.
Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, * quoniam tu benedices justo.
Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae * coronasti nos.
Tytuł: Odp: Psalm 5 Verba mea auribus percipe
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 20:16:35
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=268.0