Śpiew Kościelny - forum o tradycyjnych piesniach koscielnych i chorale gregorianskim

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 20:20:48

Tytuł: Psalm 8 Domine Dominus noster, quam admirabile
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 20:20:48
In finem, pro torcularibus. Psalmus David.

Domine, Dominus noster, * quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
quoniam elevata est magnificentia tua * super caelos.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, * ut destruas inimicum et ultorem.
Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, * lunam et stellas quae tu fundasti.
Quid est homo, quod memor es ejus? * aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulominus ab angelis; + gloria et honore coronasti eum; * et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subjecisti sub pedibus ejus, * oves et boves universas, insuper et pecora campi,
volucres cæli, et pisces maris * qui perambulant semitas maris.
Domine, Dominus noster, * quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Tytuł: Odp: Psalm 8 Domine Dominus noster, quam admirabile
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 20:25:44
przekłady polskie:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=271.0