Śpiew Kościelny - forum o tradycyjnych piesniach koscielnych i chorale gregorianskim

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: Rorantysta w 30-06-2007, 23:34:35

Tytuł: Psalm 47 (46) Omnes gentes, plaudite manibus
Wiadomość wysłana przez: Rorantysta w 30-06-2007, 23:34:35
In finem, pro filiis Core. Psalmus.

Omnes gentes, plaudite manibus: * jubilate Deo in voce exsultationis:
Quoniam Dominus excelsus, terribilis: * rex magnus super omnem terram.
Subjecit populos nobis: * et gentes sub pedibus nostris.
Elegit nobis hæreditatem suam: * speciem Jacob quam dilexit.
Ascendit Deus in jubilo: * et Dominus in voce tubæ.
Psallite Deo nostro, psallite: * psallite regi nostro, psallite.
Quoniam rex omnis terræ Deus: * psallite sapienter.
Regnabit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham: * quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.
Tytuł: Odp: Psalm 47 (46) Omnes gentes, plaudite manibus
Wiadomość wysłana przez: Rorantysta w 30-06-2007, 23:36:56
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=311.0 (http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=311.0)