Śpiew Kościelny - forum o tradycyjnych piesniach koscielnych i chorale gregorianskim

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: ania_s w 14-07-2007, 10:06:17

Tytuł: Psalm 6: Domine, ne in furore Tuo arguas me
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 14-07-2007, 10:06:17
In finem in carminibus, Psalmus David, pro octava.

Domine, ne in furore tuo arguas me, * neque in ira tua corripias me,
Miserere mei Domine quoniam infirmus sum: * sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde: * sed tu Domine usquequo?
Convertere Domine, et eripe animam meam: * salvum me fac propter misericordiam tuam,
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: * in inferno autem quis confitebitur tibi?
Laboravi in gemitu meo, + lavabo per singulas noctes lectum meum: * lacrymis meis stratum meum rigabo.
Turbatus est a furore oculus meus: * inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: * quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam, * Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: * convertantur et erubescant valde velociter.
Tytuł: Odp: Psalm 6: Domine, ne in furore Tuo arguas me
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 14-07-2007, 10:08:11
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=269.0