Śpiew Kościelny - forum o tradycyjnych piesniach koscielnych i chorale gregorianskim

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: ania_s w 14-07-2007, 19:19:19

Tytuł: Psalm 136 (135): Confitemini Domino, quoniam bonus
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 14-07-2007, 19:19:19
Alleluia.

Confitemini Domino quoniam bonus: * quoniam in æternum misericordia eius.
Confitemini Deo deorum: * quoniam in æternum misericordia eius.
Confitemini Domino dominorum: * quoniam in æternum misericordia eius.
Qui facit mirabilia magna solus: * quoniam in æternum misericordia eius.
Qui fecit cælos in intellectu: * quoniam in æternum misericordia eius.
Qui firmavit terram super aquas: * quoniam in æternum misericordia eius.
Qui fecit luminaria magna: * quoniam in æternum misericordia eius.
Solem in potestatem diei: * quoniam in æternum misericordia eius.
Lunam, et stellas in potestatem noctis: * quoniam in æternum misericordia eius.

[II]
Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum: * quoniam in æternum misericordia eius.
Qui eduxit Israel de medio eorum: * quoniam in æternum misericordia eius.
In manu potenti, et brachio excelso: * quoniam in æternum misericordia eius.
Qui divisit Mare rubrum in divisiones: * quoniam in æternum misericordia eius.
Et eduxit Israel per medium eius: * quoniam in æternum misericordia eius.
Et excussit Pharaonem, et virtutem eius in Mari rubro: * quoniam in æternum misericordia eius.
Qui traduxit populum suum per desertum: * quoniam in æternum misericordia eius.
Qui percussit reges magnos: * quoniam in æternum misericordia eius.
Et occidit reges fortes: * quoniam in æternum misericordia eius.
Sehon regem Amorrhæorum: * quoniam in æternum misericordia eius.
Et Og regem Basan: * quoniam in æternum misericordia eius:
Et dedit terram eorum hereditatem: * quoniam in æternum misericordia eius.
Hereditatem Israel servo suo: * quoniam in æternum misericordia eius.
Quia in humilitate nostra memor fuit nostri: * quoniam in æternum misericordia eius.
Et redemit nos ab inimicis nostris: * quoniam in æternum misericordia eius.
Qui dat escam omni carni: * quoniam in æternum misericordia eius.
Confitemini Deo cæli: * quoniam in æternum misericordia eius.
Confitemini Domino dominorum: * quoniam in æternum misericordia eius.
Tytuł: Odp: Psalm 136 (135): Confitemini Domino, quoniam bonus
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 14-07-2007, 19:19:45
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=415.0