spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: ania_s w 16-07-2007, 12:34:51

Tytuł: Psalm 98 (97): Cantate Domino canticum novum
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 16-07-2007, 12:34:51
Psalmus ipsi David.

Cantate Domino canticum novum: * quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius: * et brachium sanctum eius.
Notum fecit Dominus salutare suum: * in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ, * et veritatis suæ domui Israel.
Viderunt omnes termini terræ * salutare Dei nostri.
Iubilate Deo omnis terra: * cantate, et exultate, et psallite.
Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi: * in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ.
Iubilate in conspectu regis Domini: + moveatur mare, et plenitudo eius: orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Flumina plaudent manu, + simul montes exultabunt a conspectu Domini: * quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrarum in iustitia, * et populos in æquitate.
Tytuł: Odp: Psalm 98 (97): Cantate Domino canticum novum
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 16-07-2007, 12:36:07
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=380.0