spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: ania_s w 18-07-2007, 21:51:30

Tytuł: Psalm 82 (81): Deus stetit in synagoga deorum
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 18-07-2007, 21:51:30
Psalmus Asaph.

Deus stetit in synagoga deorum: * in medio autem deos diiudicat.
Usquequo iudicatis iniquitatem: * et facies peccatorum sumitis?
Iudicate egeno, et pupillo: * humilem, et pauperem iustificate.
Eripite pauperem: * et egenum de manu peccatoris liberate.
Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: * movebuntur omnia fundamenta terræ.
Ego dixi: Dii estis, * et filii excelsi omnes.
Vos autem sicut homines moriemini: * et sicut unus de principibus cadetis.
Surge Deus, iudica terram: * quoniam tu hereditabis in omnibus Gentibus.
Tytuł: Odp: Psalm 82 (81): Deus stetit in synagoga deorum
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 18-07-2007, 21:58:13
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=364.0