spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: knrdsk1 w 15-04-2011, 13:36:17

Tytuł: Psalm 15 (14): Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo
Wiadomość wysłana przez: knrdsk1 w 15-04-2011, 13:36:17
1. Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * Aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
2. Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam:
3. Qui loquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
4. Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
5. Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
6. Qui jurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
7. Qui fácit hæc, * non movébitur in ætérnum.