spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 19:28:19

Tytuł: Psalm 1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 19:28:19
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, + et in via peccatorum non stetit, * et in cathedra pestilentiae non sedit;
sed in lege Domini voluntas ejus, * et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, * quod fructum suum dabit in tempore suo:
et folium ejus non defluet; * et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
Non sic impii, non sic; * sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
Ideo non resurgent impii in judicio, * neque peccatores in concilio justorum:
quoniam novit Dominus viam justorum, * et iter impiorum peribit.
Tytuł: Odp: Psalm 1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 19:29:34
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=262.0