spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 20:09:45

Tytuł: Psalm 4 Cum invocarem, exaudivit me Deus
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 20:09:45
In finem, in carminibus. Psalmus David.

Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, * in tribulatione dilatasti mihi.
Miserere mei, * et exaudi orationem meam.
Filii hominum, usquequo gravi corde? * ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; * Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Irascimini, et nolite peccare; * quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
Sacrificate sacrificium justitiae, + et sperate in Domino. * Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona?
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: * dedisti laetitiam in corde meo.
A fructu frumenti, vini, et olei sui, * multiplicati sunt.
In pace in idipsum * dormiam, et requiescam;
quoniam tu, Domine, singulariter in spe * constituisti me.
Tytuł: Odp: Psalm 4 Cum invocarem, exaudivit me Deus
Wiadomość wysłana przez: Tomek Torquemada w 21-06-2007, 20:10:21
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=265.0
Tytuł: Odp: Psalm 4 Cum invocarem, exaudivit me Deus
Wiadomość wysłana przez: knrdsk1 w 15-03-2011, 19:43:33
Z dodaniem akcentów:

Cum invocárem, exaudívit me Deus iustítiæ meæ. * In tribulatióne dilatásti mihi;
2. Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
3. Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
4. Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
5. Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
6. Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
7. Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
8. A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
9. In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
10. Quóniam tu, Dómine, singu-láriter in spe * constituísti me.