spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: ania_s w 14-07-2007, 10:25:21

Tytuł: Psalm 13 (12): Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 14-07-2007, 10:25:21
In finem, Psalmus David.

Usquequo Domine oblivisceris me in finem? * Usquequo avertis faciem tuam a me?
Quamdiu ponam consilia in anima mea, * dolorem in corde meo per diem?
Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? * respice, et exaudi me Domine Deus meus.
Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte: * ne quando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum.
Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero: * ego autem in misericordia tua speravi.
Exultabit cor meum in salutari tuo: + cantabo Domino qui bona tribuit mihi: * et psallam nomini Domini altissimi.
Tytuł: Odp: Psalm 13 (12): Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem
Wiadomość wysłana przez: ania_s w 14-07-2007, 10:25:44
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=277.0