spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Chorały wszelakie => Psałterz Rzymski => Wątek zaczęty przez: Rorantysta w 16-07-2007, 21:59:10

Tytuł: Psalm 121 (120) Levavi oculos meos in montes
Wiadomość wysłana przez: Rorantysta w 16-07-2007, 21:59:10
Canticum graduum.

Levavi oculos meos in montes, * unde veniet auxilium mihi.
Auxilium meum a Domino, * qui fecit cælum et terram.
Non det in commotionem pedem tuum: * neque dormitet qui custodit te.
Ecce non dormitabit neque dormiet, * qui custodit Israel.
Dominus custodit te, Dominus protectio tua, * super manum dexteram tuam.
Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.
Dominus custodit te ab omni malo: * custodiat animam tuam Dominus.
Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sæculum.
Tytuł: Odp: Psalm 121 (120) Levavi oculos meos in montes
Wiadomość wysłana przez: Rorantysta w 16-07-2007, 22:00:36
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=401.0 (http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=401.0)