W ramach uzupełnienia działu, sugerując się uwagą ze strony 322 śpiewnika ks. Mioduszewskiego odnośnie używania różnych melodii w mszach "Z pokorą upadamy", "Boże Stwórco" oraz łacińskiej "Prosternimur credentes" ("Hymnus liturgicus") ośmieliłem się zaadaptować tekst dwóch pierwszych do ich łacińskiego pierwowzoru. Tym bardziej, że "Hymnus" ma ładną melodię i szkoda o niej zapominać. Poniżej tekst oryginału:
Ad Introitum.
Prosternimur credentes coram te Trinitas,
Exaudi concinentes o una Deitas!
En Hostiam litamus, quam lege juseras;
Nos simul immolamus, quibus te dederas.
Ascendat ut incensum isthaec oblatio;
Fiat munus impensum tui placatio:
Non vitulos donamus, ut Aaron fecerat;
In ara Christum damus, qui se sacraverat.
Servator ante coenam, quae fuit ultima,
Vadens in mortis poenam, amoris Victima;
Panem, vinum accepit, dedit discipulis,
Hoc facerent , praecepit, sacris in epulis.
Vos, ait manducate hoc carnis epulum,
Et calicem libate salutis poculum:
Hoc mortis monumentum, ne mente abeat,
Amoris documentum in vobis maneat.
Ad Gloria.
O Deus Majestatis! tibi laus, gloria;
Sit bonae voluntatis cunctis laetitia:
Ne bella, fac clementer, fideles opprimant,
Altari confidenter qui tuo proximant.
Rex coeli, Pater magnus, glorificamus te.
O Fili! Dei Agnus! proni laudamus te.
Spiritui Divino compar sit gloria,
Honor sit Uni Trino, secla per omnia.
Ad Evangelium.
Est Dei Testamentum in Evangelio;
Hoc habet fundamentum vera Religio:
Hoc Lumen orbi dedit, qui nunquam fallitur;
Felix, qui firmus credit, et promptus sequitur.
Hoc verbum Veritatis commonstrat semitam,
Sanctae beatitatis justis pollicitam.
Da Deus custodire, quae per te credimus:
Ad vitam sic venire, ad quam contendimus.
Ad Credo.
Te Patrem confitemur, factorem omnium;
Et Filium fatemur salutis pretium.
Ad nos venit de caelo natus de Virgine,
Confracto mortis telo, passus pro homine.
Crucis morti addixit illum gens impia;
Post dies tres revixit virtute propria:
Ascendens caelos sedet in Patris gloria;
Venturus Judex reddet poenas et praemia.
Paraclitum fatemur, quod in Ecclesia
Communio, docemur, sit Sanctis socia:
Peccatum relaxatur; carnis surrectio,
Perpetuaeque datur vitae fruitio.
Ad Offertorium.
Aeternus Deus unus oblatum suscipe,
Panis et vini munus placatus accipe;
Nam panis Corpus verum, pro cunctis Hostia,
Et sanguis Christi merum fiet propitia.
Sacramus voluntatem, cor, corpus, omnia;
Juva fragilitatem suprema gratia:
Da leges custodire, quas jubes exsequi,
Malo non consentire, salutem adsequi.
Quae das terrena bona, tibi offerimus:
Vitam, et cuncta dona litantes credimus.
Nunc pluviam faventem, nunc solem cedito,
Nunc rore immadentem tellurem pascito.
Ad Sanctus.
Mentem et cor levemus, ad Coeli atria;
Ter Sanctus insonemus Deo in gloria.
O! cujus Majestate plena sunt omnia,
Da gentes caecitate leventur noxia.
Ut sic unito corde mens Hosanna pium,
Procul a quavis sorde applaudat omnium.
Benedictus qui venit in Dei nomine,
Qui probra nostra lenit mundans nos crimine.
Ad Elevationem.
Adoro te devotè, velata Deitas!
Quis capit vel remotè modum, quo latitas?
Hic sola fides regnat; nam est mysterium,
Fidelis ut quis credat tantum prodigium.
In cruce fuit tecta sola Divinitas;
Sed isthic et contecta manet humanitas.
Divinum Manna datur, panis coelestium;
Mors Christi memoratur, salutis pretium.
O Jesu! nos immundos in tuo sanguine
Munda, et fac foecundos cruoris germine:
Aeternam, quam speramus, vitam in Patria,
Da, ut obtineamus in coeli curia.
Ad Communionem.
Gaudete piae mentes, ecce Mysterium!
Este corde praesentes ad hoc convivium:
Sub velo panis latet Corpus indubiè,
Et Sanguis Christi Jatet sub vini specie.
Agnus Dei, qui deles mundi piacula,
Sacramento fideles pascens per saecula:
O Jesu! miserere, contritos respice;
In pace nos tuere, nec abs te rejice.
Indigni quidem sumus, ad quos tu venias;
Mox tamen sani sumus, si nos respicias.
O! dic, hoc Sacramentum mundet nos crimine,
Sit nobis firmamentum in vitae limine.
Ad Ite Missa est.
O Deus Gratiarum tibi litavimus,
Solemnia Missarum tibi dicavimus:
Obsequium collatum clementer suscipe,
Da nobis te placatum, nunquam nos despice.
O Deus Sancte, Fortis! tui dilectio
Sit in momento mortis nostra protectio,
Immunes peccatorum coram te Judice,
Ut Civium Sanctorum signemur indice.
I nuty oryginału: