Refren: Alleluia, alleluia, alleluia! * Alleluia, alleluia, alleluia!
1. O filii et filiae, * Rex caelestis, Rex gloriae * morte surrexit hodie. * Alleluia!
2. In albis sedens angelus * respondit mulieribus * quia surrexit Dominus. * Alleluia!
3. Et Magdalena moniti, * ad ostium monumenti, * duo currunt discipuli. * Alleluia!
4. Sed Ioannes apostolus * cucurrit Petro citius, * ad sepulcrum venit prius. * Alleluia!
5. Discipulis astantibus, * in medio stetit Christus, * aicens: "Pax vobis omnibus!" * Alleluia!
6. In hoc festo sanctissimo * sit laus et iubilatio: * "Benedicamus Domino!" * Alleluia!
7. De quibus nos humillimas * devotas atque debitas * Deo dicamus gratias. * Alleluia!