Credidi, propter quod locutus sum; * ego autem humiliatus sum nimis.
Ego dixi in excessu meo: * Omnis homo mendax.
Quid retribuam Domino * pro omnibus quae; retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam, * et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. * Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
O Domine, quia ego servus tuus; * ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea: * tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; * in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
Polskie przekłady tutaj:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=396.0