Psalmus David, Cum esset in deserto Idumææ.
Deus Deus meus * ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea, * quam multipliciter tibi caro mea.
In terra deserta, et invia, et inaquosa: + sic in sancto apparui tibi, * ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
Quoniam melior est misericordia tua super vitas: * labia mea laudabunt te.
Sic benedicam te in vita mea: * et in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: * et labiis exultationis laudabit os meum.
Si memor fui tui super stratum meum, + in matutinis meditabor in te: * quia fuisti adiutor meus.
Et in velamento alarum tuarum exultabo, + adhæsit anima mea post te: * me suscepit dextera tua.
Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam, + introibunt in inferiora terræ: * tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
Rex vero lætabitur in Deo, + laudabuntur omnes qui iurant in eo: * quia obstructum est os loquentium iniqua.
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=327.0