Filiis Core, Psalmus Cantici.
Fundamenta eius in montibus sanctis: * diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
Gloriosa dicta sunt de te, * civitas Dei.
Memor ero Rahab, et Babylonis * scientium me.
Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, * hi fuerunt illic.
Numquid Sion dicet: + Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundavit eam Altissimus?
Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: * horum, qui fuerunt in ea.
Sicut lætantium omnium * habitatio est in te.
polskie przekłady:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php?topic=369.0