Psalm 114, 115 (113) In exitu Israel de Ægypto

Zaczęty przez Rorantysta, 18-07-2007, 00:19:14

Poprzedni wątek - Następny wątek

Rorantysta

Alleluia.

[114(113a)]
In exitu Israel de Ægypto, * domus Iacob de populo barbaro:
Facta est Iudæa sanctificatio eius, * Israel potestas eius.
Mare vidit, et fugit: * Iordanis conversus est retrorsum.
Montes exultaverunt ut arietes, * et colles sicut agni ovium.
Quid est tibi mare quod fugisti? * et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum?
Montes exultastis sicut arietes, * et colles sicut agni ovium?
A facie Domini mota est terra, * a facie Dei Iacob.
Qui convertit petram in stagna aquarum, * et rupem in fontes aquarum.
[115(113b)]
Non nobis Domine, non nobis, * sed nomini tuo da gloriam:
Super misericordia tua, et veritate tua: * nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?
Deus autem noster in cælo: * omnia quæcumque voluit, fecit.
Simulacra gentium argentum, et aurum, * opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur: * oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient: * nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt: † pedes habent, et non ambulabunt: * non clamabunt in gutture suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea: * et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel speravit in Domino: * adiutor eorum et protector eorum est.
Domus Aaron speravit in Domino: * adiutor eorum et protector eorum est.
Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: * adiutor eorum et protector eorum est.
Dominus memor fuit nostri: * et benedixit nobis.
Benedixit domui Israel: * benedixit domui Aaron.
Benedixit omnibus, qui timent Dominum, * pusillis cum maioribus.
Adiiciat Dominus super vos: * super vos, et super filios vestros.
Benedicti vos a Domino, * qui fecit cælum, et terram.
Cælum cæli Domino: * terram autem dedit filiis hominum.
Non mortui laudabunt te Domine: * neque omnes, qui descendunt in infernum.
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, * ex hoc nunc et usque in sæculum.