Psalm 88 (87): Domine Deus, salutis meae

Zaczęty przez ania_s, 18-07-2007, 22:03:30

Poprzedni wątek - Następny wątek

ania_s

Canticum Psalmi, Filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ.

Domine Deus salutis meæ: * in die clamavi, et nocte coram te.
Intret in conspectu tuo oratio mea: * inclina aurem tuam ad precem meam:
Quia repleta est malis anima mea: * et vita mea inferno appropinquavit.
Æstimatus sum cum descendentibus in lacum: * factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber,
Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, + quorum non es memor amplius: * et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Posuerunt me in lacu inferiori: * in tenebrosis, et in umbra mortis.
Super me confirmatus est furor tuus: * et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Longe fecisti notos meos a me: * posuerunt me abominationem sibi.
Traditus sum, et non egrediebar: * oculi mei languerunt præ inopia.
Clamavi ad te Domine tota die: * expandi ad te manus meas.
Numquid mortuis facies mirabilia: * aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, * et veritatem tuam in perditione?
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: * et iustitia tua in terra oblivionis?
Et ego ad te, Domine, clamavi, * et mane oratio mea præveniet te.
Ut quid Domine repellis orationem meam: * avertis faciem tuam a me?
Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: * exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
In me transierunt iræ tuæ: * et terrores tui conturbaverunt me.
Circumdederunt me sicut aqua tota die: * circumdederunt me simul.
Elongasti a me amicum, et proximum: * et notos meos a miseria.